PAENULA

PAENULA
PAENULA
a Graeco φαινόλις sive Dorice φαινόλα, Isaaco Casaubono ad Sparttan. in Hadrian. c. 3. sic dicta videtur, quod vestis esset adstricta, et quae partium corporis, quas tegebat, figuram exprimeret, quasi ὅλον τὸ σῶμα φαίνουσα. Quae sententia firmatur auctoritate Artemidori, qui eam inter vestes recenset, quae θλίψιν καὶ ςτενοχωρίαν, in somnis significant, angustias scilicet ac pressuras: ut lacernae quoque et chlamydes fuêre. Henr. tamen Stephanus Graecam vocem a Latina potius factam, et a Paenula φαινόλιν dictam vult. Et certe apud Athenaeum l. 3. Ulpianum Cynalcus perstringit, quod vocem novam et insolentem invexerit, φενόλην dicens. Horum utrum sit, incerta est vocis notatio, non minus ac tempus, quô vestis hoc genus apud Romanos in usu esse coeperit. Tertullian. in Apolong. eam inventum Lacedaemoniorum facit, cum ait: Et ne voluptas impudica frigeret, Lacedaemonii Paenulam ludis excogitaverunt. Nisi forte Paenulam, pro Endromide posuit, quam a Lacedaemoniis repertam et in palaestra maxime usitatam, Martialis innuit. l. 4. Epigr. 19. Cum Lacerna male a quibusdam confunditur; Fuit interim vestimentum itinerarium, quod supra tunicam acciperetur, pluviae causâ. Varro; Non quaerenda est homini, qui habet virtutem, Paenula in imbri. Postea tamen in Urbem transiit, Tiberiô imperitante, si Dioni fides, l. 57. ubi tradit, cum multi vestem purpuream, licet interdictam, gestarent, Tiberium neque id reprehendisse, neque multâsse, tantum ludis, cum plueret, φαιὰν μανδύην indutum effecisse, ne quis alius vestem inconcessam usurparet: ubi Interpres cum Lipsio μανδύην Paenulam reddidit, sed fuisse Lacernam, doctis iam pridem observatum; quâ intra urbem, cum plueret, Romani utebantur. Sub Flaviis itaque potius intra urbem gestatae videntur Paenulae, caelô pluente, ut colligitur ex Iuvenali Sat. 5. v. 76. ubi de Salutatore, qui etiam foedis imbre diebus Ave matutinum portabat,
Scilicet hoc fuerat, propter quod, saepe relictâ
Coniuge, per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saevâ cum grandine vernus
Iuppiter, et multô stillaret Paenula nimbô.
Idem docet iocus Galbae apud Quitilianum, l. 6. c. 3. qui Paenulam roganti, Non possum commodare, inquit, domi maneo; cum cenaculum eius perplueret. Et paulo infra, Non pluit, non est opus tibi: si pluit, ipse utor. Mox in promiscuo usu, etiam cum sudum esset, paulatim esse coeperunt, et quod maxime mirum est, etiam ab Oratoribus, cum causas agerent, adhibitae, ut docet Auctor Dialogi de causis corr. Eloquentiae. c. 39. Senatoribus primus concessit, teste Lampridio, c. 27. Alexander Severus, ut frigoris causâ Paenulis uterentur. Ipsi autem Imperatores numquam in iis fuêre. Spartian. in Adriano, c. 3. Tribunus Plebis factus est, in quo Magistratu ad perpetuam Tribunitiam potestatem omen sibi factum asserit, quod Paenulas amiserit, quibus uti Tribuni Plebis tempore pluviae solebant, Imperatores autem numquam: unde hodieque Imperatores sine paenulis a Togatis videntur. Quod ideo factum, quia vestis haec vilis, viatoria et ad servos usque demissa, dedecere Maiestatem Imperatoriam videretur, quos Togam modo puram, modo praetextam, interdum purpuream ac pictam gestâsse Eruditi adnotârunt. Fuêre autem duplicis generis Paenulae, aliae scorteae, aliae laneae ac gausapinae: de quarum illis ita Martial. l. 14. Epigr. 130. cui tit. Paenula scortea,
Ingrediare viam caelô licet usque serenô,
Ad subitas numquam scortea desit aquas.
Et hae ex pelle erant. Ex lana iterum duûm factae sunt generum, quaedam brevi villô, quae et Canusinae; alia villosae, quae Gausapinae dictae. Illae pluviae tempore ferebantur, etiam intra Urbem, cum fere scorteae tantum in itinere: Gausapinae vero per hiemem frigoris causâ, extra aedes, sumerentur. Vide Plin. l. 8. c. 48. Martial. l. 14. Epigr. 145. cui tit. Paenula Gausapina, Horat. l. 1. Ep. 11. v. 18. etc. Lacernis vero Paenulae breviores, utpote vestimentum viatorium, equitantiaccom modatum, Lecticariis, Cursoribus et id genus hominibus, aptum: non sicut illae, apertae fuerunt. sed clausae, rorundaetogaeque instar corpori in icieban tur illudque ambiebant, nisi quod strictiores erant ac breviores; praeterea, cum in Toga dextrum brachium per summam oram exsereretur, Paenula utroque brachio subducebatur, ut ex duplici effigie, alteva Mercurii, altera Militis paenulati, apud Ferrarium de Re Vestia. Part. 1. l. 2. c. 7. videre est: Remanetque etiamnum in communione Romana veteris Paenulae vestigium, in Sacrificantium veste, licet illi aetas paulum detraxerit. Ideo vero in sacris Paenulae videtur adhibita, quod olim in promiscua veste sacra peragerentur; ea autem ferme Paenula fuit, cum paulatim et Togae et Lacernae gestari desiissent. Hinc nec cingi solitae sunt, imo nec potuerunt, nisi utrumque brachium eôdem cingulô constrictum colligaretur. Colorem quo attinet, scorteam nativô pellis colore fuisse, dubium non est: Laneas gausapinas fuise albas, Martial. docet l. 14. Epigr. cit. Canusinas duplicis coloris fuisse, fuscas et rufas, ex eodem discimus: quarum illae a vulgo Romae gestatae, hae Gallorum exemplô a militibus ac pueris ingenuis. Donec crescente luxu ditiores servis suis etiam illas induxêre, praecipue lecticariis, quod in Nerone reprehendit Sueton. c. 30.
Verum cum etiam in hisce id coloris Paenulae viluissent. destinavit Macrinus populo dare Paenulas rosei coloris, in honorem filii Antonini, quae proin Antoninianae vocarentur, teste lampridiô in Antonino Diadumeno c. 2. Nec omittendum, hoc vest is genus etiam Mulieribus commune fuisse, cum Lacernae viriles estent: D. de auro, argento, mundo legato. Quas colore et ornatu iis, quibus Viri utebantur, fuissepretiosiores, innuit Pollio in Quieto c. 14. et Sueton. in Calig. c. 52. qui Raenulas Matronales acu pictas ac variatas, gemmatasque memorant. Vide Octav. Ferrarium Opere supra cit. Parte 2. l. totô 2. ubi praeter icones supra dictas, Paenulae, cui cucullus appensus: item Paenulae puerilis, ex duplici marmore Patavino, figuram in aere exhiber. Thom. Bartholinus Paenulae formam hôc modô describit, Vestis est fererotunda, quae si caput, iugulum, mediaque crura, quibus terminatur, excipiamus, totum hominem operit. Strictior est eius ora, quae collum ambit, tam laxe tamen patens, ut caput exseri possit, operiri aut involvi. Non in ea sunt manicae, non pectus patet; Manus et brachia veste continentur, quae aliter expediri non possunt, nisi aut per scissuram exserantur, aut hinc inde extremis oris subiciantur, ita ut Paenula in ricas et plicas contrahatur; Pars ventrem spectans, aperte est, alioqui vesttmentum clausum et rotundum esset, apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Hominis Faenulati effigiem, in aerea lucerna, exhibet Fortun. Licetus de Lucernis l. 6. c. 106. Grammaticos Magistros paenulatos vocat D. Augustin.
Confession. l. 1. c. 16. ut et Grammaticam ingressam fuisse Deorum Senatum Paenulatam, affirmat Marcian. Capella l. 3. apud eundem Pignorium; ubi Paenulam ait fuisse pallium cum fimbriis longis, quô Grammatici usi. Scindere paenulam eleganter dicitur, quvam aliquem magnâ contentione detinere volumus. Cicer. ad Attic. l. 13. Ep. 33. de Verrone loquebamur: Lupus in fabula. Venit ad me, et quidem id temporis, ut retinendus esset. Sed ego ita egi, ut non scinderem paenulam: memini enim tui et multi erant, nosque imparati. Et paulo post, Horum ego vix attigi paenulam, et tamen remanserunt. Quam muliones gestabant, mulioniam idem vocavit pro Sextio etc. Vide quoque infra in voce Fenula, it. Togati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Paenula —   [ pɛː , lateinisch] die, /...lae, aus Filz, Wolle oder Leder gefertigter Mantel der römischen Antike, rund zugeschnitten mit Kopfschlitz, häufig mit Kapuze. Ursprüngliche Schutzkleidung der einfachen Bevölkerung, in der Kaiserzeit als modische… …   Universal-Lexikon

  • Paenŭla — (röm. Ant.), langes, einfaches, ärmelloses, aus dichtem, starkem Zeuge bestehendes, den ganzen Leib bedeckendes Oberkleid, im Winter u. auf Reisen getragen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Paenŭla — (lat.), bei den Römern ein ärmelloser, geschlossener Mantel aus dickem Zeug oder Leder, meist nur von niedern Leuten und Sklaven getragen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Paenula — Grabstein des in Bonn stationierten Legionärs Quintus Petilius Secundus mit Paenula Die Paenula ist ein seit dem 4. Jahrhundert v. Chr. belegter römischer Überziehmantel, der in seiner Form einem heutigen Poncho ähnelt. Seine Grundform war ein… …   Deutsch Wikipedia

  • Paenula — The paenula was a cloak worn by the Romans, akin to the poncho of the modern Spaniards and Spanish Americans (i.e. a large piece of material with a hole for the head to go through, hanging in ample folds round the body). This was originally worn… …   Wikipedia

  • Paenula paupercula — Paenula paupercula …   Wikipédia en Français

  • paenula — /peen yeuh leuh/, n., pl. paenulae / lee /, paenulas. a long, circular cloak, sleeveless and often hooded, worn by the poorer classes in ancient Rome. [1745 55; < L] * * * …   Universalium

  • paenula — pae·nu·la …   English syllables

  • paenula — …   Useful english dictionary

  • PENULA seu PAENULA — itinerarium fuit apud Romanos vestimentum aut pluviale, ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 27. ita enim habet Cod. Palatinus, cum alias aut plisviae legatur: et quidem ut plurimum scorteum. Unde Martial. l. 14. Epigramm. 130. cuius lemma… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”